Quod omnia influant, bona et vera a Domino
Influxus
Per totam noctem fui in sphaera spirituali, sed vigil, non aliter ac spiritus, et influebat continua sphaera influxus a Domino, quid bonum et verum, in hac sphaera fui per plures horas continue, et sphaera opposita, quod omnia a proprio, haec sphaera continue influebat et volebat alteram convellere, sed ne hilum potuit per tot horas, sed semper eram in sphaera, quod omne bonum et verum a Domino, et ne hilum potuit sphaera opposita quae impugnabat, efficere; in tali sphaera tenentur spiritus, qui initiantur et confirmantur in vero illo, et quoque propter causam ut recedant spiritus oppositi.