Spiritual Experiences n. 4596

Previous Number Next Number See English

4596.

Per aliquot dies, forte septimanam unam vel binas, venerunt turmatim ad me, quia apud me potuerunt videre mundum, et ita in ipso corporeo esse, et ut primum advenerunt, involarunt in cogitationem, quam ita vinctam tenebant, ut nullum mihi liberum cogitandi esset, et quoque utplurimum loquuti aliunde per magica sua, quae vidente me evoluta sunt, ac ita conspecti ubinam essent, et inde missi in infernum, quod ad dextrum posterius, non procul. In inferno illo, quia non possunt ita obsidere alios, et unam rem agere, ita consentientes esse, ibi se mutuo aggrediuntur similiter, consociant se plures contra plures, et quae superant, miserabiliter absque ulla misericordia tractant alios; sed eximuntur ferociae earum, et quae ita crudeles sunt mittuntur in cavernas, ubi talia non possunt facere. Angeli sub se inferna habent et moderantur omnia ibi, et hoc ex Domino, alioquin forent cruciatus perpetui, et status summe lamentabiles ex diritate in qua sunt. Tanta multitudo talium est, ut vix credi queat, plerique ex Ecclesia: sunt pernicies, etiam generis humani, obsident interiora hominis, et inspirant quaecunque spurca et facinorosa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church