4601.
Sirenes cum adveniunt, continuo aliquid murmurant, sed idem etiam observant si alicubi figitur murmur, ibi statim observant quod sint spiritus, et statim per artes suas nefandas conjiciunt se in cogitationes eorum, et sic ligant, sequuntur primum eorum cogitationes manifeste, dein tentant ducere, ita obsident, spiritus tunc in lamentabili statu sunt, absque libero cogitandi, et nisi liberarentur a Domino, perirent spiritualiter, nam artibus suis non desinunt antequam intrent in cogitationes manifeste, ab multa experientia hoc scire datum est, et miratus quomodo hoc fieri posset, sed erat inevitabile, nec possunt inde arceri, quia non adiri, ut dictum [4598], nisi a Domino. Cum occuparunt cogitationem, ut impos sit cogitare aliquid nisi una cum illis, et quoque ab illis, si non vult sequi, tunc habent certos boum tinnulos, ad quos loquendos adigunt spiritum, et hoc continue usque fere ut cadat sicut impos mentis, hoc modo mortificant quasi spiritum, sunt enim sceleratissimae.