De Influxu
Secundum omnem apparentiam est, quod sensus externi corporis, sicut visus et auris, influant in cogitationem, et excitent ibi ideas, nam apparet quod objecta moveant sensus primum externos, et sic internos; et quoque loquela; sed utcunque haec apparentia tam fortis sit, ut vix videatur posse discuti, usque tamen est fallacia, externum enim quod crassum nusquam influere potest in internum quod purius, hoc contra naturam est, sed est sensus internus qui per sensum externum sentit, et disponit sensorium, ad recipiendum secundum suum nutum, quapropter etiam sensorium, ut visus, se accommodat momento ad omnia objecta, quod non facit ex se, sed ex influxu ab interiori: et praeterea, cogitatio et affectio, quae est interni sensus, determinat visum ad objecta, quae plene capit, quae coincidunt, caetera transcendunt et non apparent.