Spiritual Experiences n. 4610

Previous Number Next Number See English

4610.

In universo corpore nihil aliud est, quod ibi facit vitam, quam mutationes et variationes formarum in substantiis ibi, sicut pro exemplo, cum loquitur homo, tunc secundum omnem vocem seu soni articulationem variatur forma glottidis, tracheae, pulmonum, et gutturis, linguae, oris, et planum circum os, tales variationes formae intra minutum ibi, tametsi in corpore, innumerae sistuntur; inde loquela hominis; quid non in interioribus hominis, ubi omnia perfectiora, et variationum millia et myriades existunt tempore cum solum unum in exterioribus seu corporeis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church