De Lingua, a quibus dolore afficitur, et rigida redditur, influxus
Sunt spiritus paene inconspicui, ad sinistrum, in plano partis superioris capitis, apparent in societate, qui cum alluunt, quod est ab inferno inde longinquius, illi cum adsunt, statim dolore afficiunt summitatem partis sinistrae linguae, et si plenius operantur adhuc altius in linguam, quam demum ab illa parte rigescentem faciunt, adeo ut non potuerim aliquid comedere, propter dolorem, qui existebat cum plicaretur lingua ab illa parte; et quoque influebat in loquelam, ut vix possem loqui alte. Operantur in illam partem linguae, e qua communicatio ab aure sinistra est sursum in capitis partem sinistram, usque ad cranium ibi, etiam ad oculum sinistrum, et deorsum in sinistram pectoris partem, usque ad digitos quosdam plantae pedis sinistri, quae dependet a femore.