De animae commercio cum corpore
De commercio animae nihil sciri potest, nisi sciatur quid anima, commercium dicere alicujus rei cognitae, ut est corpus, cum re prorsus incognita quoad omne suum quale, impossibile est; quis hodie aliquid novit quid anima? annon quidam putant esse flammeum quid, aliqui aethereum, alii cogitativum in tali ut in subjecto, alii cogitativum purum, absque substantiali forma a qua? quid opinionis de anima habeatur, manifeste patet ab eo, quod assignent illi sedem in aliqua parte corporis, quidam in corde, quidam in capitis aliqua parte, in corpore striato, in ventriculo, in substantia striata, imo in exigua glandula pineali, imo etiam ex eo patet quod ignotissimum hodie sit quid anima, credunt quod post mortem illa quidem maneat, sed teneatur in quodam pu, usque ad judicii diem, si quaeritur, an sit ei aliqua forma, ad hoc timetur respondere, proinde etiam quodnam ei quale.