Spiritual Experiences n. 4618

Previous Number Next Number See English

4618.

Quod animam attinet, de qua dicitur quod vivat post mortem, est illa non aliud quam ipse homo, qui vivit in corpore, ita purior hominis pars, quae cum corpore est conjuncta, ut per corpus agat munia debita in mundo, corpus ex illa vivit, haec post mortem vocatur spiritus, etiam apparet tunc prorsus in forma humana, habet sensus, nempe tactum, olfactum, visum, auditum, multo exquisitiorem quam in mundo, habet appetitus, cupiditates, desideria, affectiones, amores, similes quos in mundo, sed in puriori statu; cogitat tunc sicut in mundo, sed purius, loquitur cum aliis, est in consortiis, et quia ita, si non reflectit super id, quod in altera vita sit, non aliter sciat quam quod in mundo, quod aliquoties audivi; hoc est anima hominis, et quia illa est interior homo, ad cujus obsequium formatum est corpus, quod putatur esse, et dicitur homo in mundo, [ideo] interiora ejus etiam referunt hominem, ut constare potest ab angelis, hi in interioribus sunt, et similiter apparent ut homines, quod etiam notum est, ex Verbo, cum apparuerunt hominibus, inde ad minimum constat, quod forma angelica sit forma humana; causa quod appareant animae in forma humana, est quia universum coelum non in aliam formam conspirat, et quia in coelo ita se habet, quod universum coelum agat in singulos ibi, et singuli in universum, inde nusquam aliter esse potest, quam ut unicuique ibi, sive angelo sive spiritui, sit forma hominis. Ex his nunc patet quid anima, et quia de anima quoad quale suum, in cogitatione hominis ignotissimum quid est, praestat ut anima non nominetur, sed loco ejus spiritus, quia hic est anima hominis quae vivit post mortem, aut si mavis, pro spiritu dicatur interior homo, nam est ipse homo qui vivit. Quod ita se res habeat, ex octo ad novem annorum consortio paene continuo cum spiritibus et angelis, scire omnino debeo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church