4620.
Angeli cum influunt apud hominem, influunt in ejus bona quantum possunt, et per bona in vera, quae nempe homo sibi impresserat, et persuaserat, ita tenent illum a falsis et tutantur a malis; cum influunt in bona ejus, etiam influunt in vera, nam conjuncta sunt, et cum in vera etiam influunt in bona; ita se habet, influunt in talia quae apud hominem sunt, nam alia excitare nequeunt, et cum in vera tunc in affectionem veri, et vicissim; imprimis per affectionem excitant vera, videatur n: 5893.*