Spiritual Experiences n. 4622

Previous Number Next Number See English

4622.

Si homo non habet vera fidei ex bonis charitatis, angeli non possunt influere, quia non habent planum; sed tunc per spiritus influunt in externa ejus, in respectum pro aliis ex timore, ne perdat famam propter honores, et propter lucrum, et in timorem legis et vitae, ita tenent in honesto externo, hoc est planum in quod coelum hodie influit, sed hoc planum nihil est in altera vita, homo ibi est in spirituali mundo, proinde in sphaera interiorum suorum, qualis intus fuerat, talis ibi est, non qualis extus, externa auferuntur ibi, ita patet qualis vel diabolus vel qualis angelus fuerat in mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church