Spiritual Experiences n. 4634

Previous Number Next Number See English

4634.

Alii postea venerunt, ac insultarunt absque ulla causa, sed non ita feroci animo ut verberare et damnum inferre vellent corpori, sed insultabant verbis, ita alterum pro vili aestimando, quem possent contemtuose tractare verbis, illi fuerunt juvenes, qui nondum moralem et civilem vitam didicerunt; et convicti quod tales, remissi etiam antrorsum ad aliquam distantiam, ante pedem sinistrum, ubi tales quoque erant; non ita erat infernum, quia non in profundo, sed supra, ibi conquesti sunt, quod insultarentur ab illis, et quod ibi nihil auderent, sed eis dictum, quod ibi non possent non detineri, usque dum ferinam illam naturam exuerent, vel illa removeretur per tales insultationes ab aliis; et quod ibi manerent diu secundum vitam in illis, diuturniorem vel breviorem, et secundum capta principia quod talia essent licita, et quasi heroica.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church