Spiritual Experiences n. 4648

Previous Number Next Number See English

4648.

De infernis
Erat quidam qui in mundo jucundum habuit in lacessendo alios, et perducendo ad responsa irae, ut sic ansam haberet male faciendi illis, ille seu alius ei similis, apparuit mihi, et mordere volebat, quod etiam ei familiare fuit in mundo; apparebat etiam cum securi quae tamen non visa, quod jugiter leviter ante se percuteret aliquid, quod erat lacessitio et continua voluntas malefaciendi, sed qui cum securi apparent, illis alligatur securis ad brachium sinistrum, postquam convoluta est per brachium dextrum et per collum pluribus vicibus, quod signum est, quod appareant in securi, et quoque qui in cultris, hoc apparet postea, et non possunt rejicere; ita quoque hic; postea demissus est sub plantam pedis sinistri, paene ad infernum ibi, et animadversum, quoties is se moveret, quod audiretur strepitus infra, sicut strepitus punitionum; quod inde venit, quia per plures lacessitiones et conatus malefaciendi, aperuerit sibi inferna quae puniunt, et quod sic cum se moveret - quod repraesentatur cum cogitat active de aliis quod tales punitiones ibi exordirentur; hoc prius saepe auditum, sed non scivi causam; transferebatur versus tergum per inferna geniorum malitiosorum, et quoque ibi quoties se movebat, audiebatur similis strepitus, tandem adhuc ulterius perductus est, usque ut veniret illuc, quod ipse puniretur per id quod punire seu malefacere vellet aliis, sic ut toties redirent in illum; talis est sors illorum qui continuo conantur et actualiter quantum possunt et audent lacessunt alios, violant, et malefaciunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church