De consociationibus et amicitiis in altera vita in coelo
Quando cum spiritibus angelicis conversatus sum, tunc observavi quod illi appareant mihi sicut noti et amici qui a longo tempore, cum quibus similitudo animi est, seu qui in societate, imo qui in provincia illa sunt, tametsi prius nusquam visi, hoc aliquoties observatum, inde constare potest, quod homo post mortem plures socios, amicos, fratres, sicut sibi ab infantia notos accipiat.