Spiritual Experiences n. 4679

Previous Number Next Number See English

4679.

De infernis
Observatum est sedulo, quomodo homo seipsum devastat et conjicit in infernum, erat societas coelestis, quam Dominus tutabatur, ita ubi Divinum Domini erat; malus quidam qui pessimus in occulto infestabat illam, et tandem cum detectus, tunc observabatur quomodo magis et magis demitteretur in infernum, nam interea, quia successit ei, invenit novos dolos infestandi, et sic se sociavit magis et magis cum infernis, et quo magis cum illis consociatus est, eo magis infestabat societatem illam, putabat quod potuisset desistere, sed dictum est ei quod non posset, quia vinctus infernis et ab illis ductus, quae sibi alligavit, inde tunc magis et magis circumdabatur falsis, quae apparebant primum sicut crassus nimbus, postea sicut aquae, et sic semetipsum dejecit profunde; fuerat is suo tempore judex, et per astus multa mala ibi fecerat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church