De infernis circum hominem
Visum mihi quomodo mali spiritus et genii circum hominem sunt, secundum vitam ejus, apparuit sic forma circumiens quae constabat ex influxu coeli, et inde operatione in spiritus et genios circum hominem, erat forma illa activa sicut vortex et quasi circumlata, constans ab influxu talium spirituum seu societatum ab inferno, qualis vita ejus est, vita ejus attrahit tales, est vita communis seu universaliter regnans cum suis varietatibus; homo qui nondum malus actualiter factus, apparet supra terram ibi, (visum hoc fuit antrorsum) sed obvelatus quasi sicut membrana admodum densa opaca, sic obvelatus supra, infra apparet ille sicut quoddam obscurum non animatum, hoc apparet angelis, non autem spiritibus qui ibi, qui nihil tale vident; cum autem vitam mali sibi acquirit, tunc magis et magis infra planum terrae ibi demergitur, et tunc ad pedes, postea ad lumbos, dein ad pectus, et demum ad caput, et tunc in inferno est, et non potest inde elevari, quia tunc aetate adulta ac senili est, nec amplius recipit nova vera, nec illa quae apud eum flecti possunt, quia induruerunt; ibi tunc apparet, et tandem magis inferius; et perceptum cum homo non procul a fine vitae suae est, quod nutet quoad caput, et tandem procumbat quoad corpus, et sic porro.