De illis in coelo quod quo interius [bonum] apud hominem eo melius et pulchrius.
Fuerunt qui non intellexerunt, quod bonum interius daretur, et quod id melius et pulchrius esset bono exteriori, putabant quod exteriora essent omne; erat uxor visa a viro suo, et erant plures quae assumebant formam ejus, sic ut mentirentur illam, erant malae, erant numero 8, inter illas erat uxor, quaerebatur num agnosceret quaenam esset uxor, quia simillimae externa forma, tunc non sciebat, dicebat esse uxorem quae non erat; tunc ex illis exteriora formae adempta sunt, et apparebant tunc sicut imagines diabolicae praeter uxorem, quae erat angelus coeli; tunc horrescebat ad illas, et uxorem adibat; postea adimebatur uxori forma externa, quam sibi attrahebant 8 malae arte sua magica, et tunc apparebat uxor in forma splendida sicut angelus, et admirabatur, et tandem etiam illa forma adimebatur, et tunc obstupescebat, et agnoscebat ipse, quia visus ejus eousque aperiebatur, quod in alio statu esset, nempe illa in amore coelesti, quo afficiebat illum, sic ut sentiret id quod non prius, nempe coelum quoad amorem, qui fuit erga omnes qui in bono. Sic fassus est, quod interiora darentur apud bonos, quae a Domino, et inde per gradus perfectiora, et quod interiora apud malos, deformiora, et tetra.