Spiritual Experiences n. 4690

Previous Number Next Number See English

4690.

Questi sunt aliqui cum viderent intellectuale quod habuerunt in mundo quoad externa, ademptum, et ratiocinati sunt de eo cur ita sit, sed responsum illis, quod aliter per intellectuale suum essent in coelo, et per voluntarium in inferno, unde confusio; tum si intellectuale externum remaneret, tunc uterentur illo ad comfirmandum mala, sic ut malum dominaretur, et rationale serviret; sic quoque agerent lucis angelos, et deciperent simplices, qui in introitu ad coelum sunt, et nondum praeparati, et sic persuaderent illis mala, et prorsus omnem facultatem emendationis eorum auferrent: et sic quoque surriperent coelo suum fulcrum, nam hi sunt qui in ultimis sunt, et sicut fulcra, inde patuit, quod Divinus ordo sit quod omnes in naturam suam mittantur, quam sibi acquisiverunt in mundo, et quod in naturam suam veniant, cum externa ablata sunt, et illi relicti internis suis, ita voluntati interiori, perinde amori suo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church