4692.
Tales habent cameram prope se ad ortum, et cum non sciunt quomodo se res habet, intrant in Cameram, et ibi audiunt quid credent, et hoc tunc eo momento credunt. Ibi prope sunt, etiam illi qui confidunt propriae potentiae, credunt enim quod quidam creati sint ad vas impurum, et quidam ad vas purum, et sic quod illi electi, et non illi qui infra; sed illis dictum quomodo se res habet, quod omnes sint electi, sed hoc non voluerunt. Verbo sunt tales quia scientificum non aliquod obstat, et destruit perceptionem: apparent alte satis supra caput ad obliquum.