4698.
Postea conveni aliquem in vita corporis quoad formam notum, is multum studuerat talibus quae psychologiae erant, et quoque aliquantum quae Verbi, sed vita ejus non ita correspondebat (Biskop Rhydelius), is penetravit omnia arcana, et percepit num verum esset, nec dimovebatur ab illis utcunque vertebatur, et in quacunque societate esset: loquutus cum illo de hac re, quod imbuere principia veri sit appropriare sibi illa, et sic in altera vita retinere illa, quae inserviunt pro plano coelestibus angelis, aliter ac qui non confirmaverant se in veris.