4938.
In Ecclesiis dantur varia genera sancti apud illos qui ibi, in genere sanctum externum et sanctum internum, qui in sancto externo sunt, sedent ad portam templi, qui in sancto interno e diametro intus longe, fui in tali templo, et audivi praedicantem, sed facie aversa, quia mos mihi cogitandi de rebus quae praedicant; nec tunc ducebar a Domino ad inspirandam affectionem cuicunque doctrinali, modo ex bono sit, quod tamen postea factum: loquutus cum illis postea, et dicere datum est, quod sanctum externum sit, et sanctum internum, et sanctum externum ubi interna sunt clausa, vel [per] spurca, vel per mala, cum omni varietate, cum enim internum adhuc non bonum est, tunc clauditur, ne illud turbet cogitationes illorum qui ex interno cogitant et afficiuntur; verbo sunt omnes varietates, quae tamen in ordine tenentur a Domino per occlusiones et apertiones interiorum, et inde moderationes exteriorum.