4940.
* Postea oratio quaedam (bon) dicebatur a faemina, quae admissa enuntiare illam, quia in devoto externo potuit esse, et tunc afficiebantur varie: cum hoc loquutus cum illis, quod faeminae quidem possint enuntiare cum affectione, et sic excitare ad devotum et sanctum, sed non docere; addendum, quod usque raro [possint], quum tales interius sint devotae. [2] Erat mulier quae in Ecclesia illa orationem enuntiabat cum tali sancto, ut omnes moverentur, et crederent quod omnium optima esset, quae examinata quoad vitam, ita quoad interiora, mala fuit, contra maritum mala, contra omnes qui non illam extollebant, voluit necare me magice, ac insidiata est contra me cum alia foede.