4942.
Quod praedicatores attinet, sunt plerique tales - quia tales in mundo, et raro alii, nisi simplices seu non ita eruditi - quod in fide persuasiva sint quod sit secundum doctrinale suum, quia id apud se confirmaverunt, et sic quod sint in affectione externa, et non interna, intus regnat invidiosum quid et inimicum si aliquo modo etiam de talibus quae sunt interiora hominis, dicatur, sed usque sunt qui interius boni sunt, hoc est, qui se a Domino duci patiuntur.