Spiritual Experiences n. 4956

Previous Number Next Number See English

4956.

Interea excitarunt multas turbas inter illos qui infra sunt, quos volunt regere, imprimis inter illos qui a tergo sunt, quos inspirant erronea fide, quod quae dicunt, a Domino sint, non aliud credentes, et quoque quosdam fatuos inspirant ea fide, ita quod Dominus apud illos cum sua praesentia sit; hi sunt pessimi, nam alliciunt ex persuasione sua ad se bonos simplices spiritus, persuasio enim maxima, quare sunt sicut blodiglar,* ut vix possint abigi, sed puniuntur gravissime, et tandem relegantur in inferna.
* = hirudines (vox suecica)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church