4959.
Dictum illis quod in altera vita nihil valeant, quia non vera sed falsa habent, quia vera sola potentiam habent; falsa quod potestatem habeant dominandi in coelis et in terris, colendi sanctos sicut numina, remittendi peccata, et quod vulgus paucissima vera habeant, quia credere debent sicut illi, et quia in densa ignorantia tenentur: et haec omnia propter dominatum, et mundi opes.