4964.
Reliquorum functiones sequuntur ordine sicut ibi stant. Urbs magna est super monte, late diffusa, et ingens multitudo, et in medio ejus est altitudo satis eminens, quae vocatur mons conventus, a parte remotiori a Domino ut sole, est latus septentrionis, altitudo illius montis est in eadem cum altitudine solis, qui Dominus, prorsus secundum illam quae apud prophetam de Lucifero, qui est Babel, memoratur [Esaj. XIV: 13, 14].