4967.
Super monte conventus apparuit turris, in qua qui steterunt visi sunt vibrare sicut armklade,* seu album linteum, quod illum effectum habebat, ut excitaret infra nefanda adulteria, qualia sunt matris cum filio, sic talia mala quae in Verbo significantur per illa.