Spiritual Experiences (Buss) n. 499

Previous Number Next Number See English 

499. Continuatio de corpore coelesti

Dictum videas [486, 488, 493], quod universum coelum se referat ad Corpus Salvatoris nostri, Qui regit universum, sicut Suum corpus, ita absque omni difficultate, ac universum dissiparetur, nisi omnia et singula ad Ipsius corpus se referrent, et ab Ipso regerentur: in corpore Ipsius {1} sunt bina quasi regna, sicut in corpore humano, unum pertinet ad cor, et alterum ad pulmones, quod ad cor, vocatur coeleste, quod ad pulmones, vocatur spirituale, quae duo regna mirabiliter uniuntur, et unum et alterum regnat in singulis provinciis, sed distincte. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. Ipso$

499a. Mihi dictum est, quod {1} membra generationis per se distinctum forment regnum, sicut {2} in homine etiam distincta sunt, seu separata. @1 ms. quood$ @2 ms. et sicut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church