Spiritual Experiences n. 4992

Previous Number Next Number See English

4992.

Cum detecta, habebat ad dextrum conclave quod in spiram ductum erat, ac intrabat per spiram, et in medio sedebat, et inde regebat quaquaversum, et lacessebat multis modis. Habebat etiam aliud conclave factum in formam labyrintheam, unde etiam scelesta patrabat; habebat quoque antrorsum paulo ad sinistrum aliud, unde etiam similiter dirigebat, et omnia faciebat repraesentative secundum influxum a malis illis ex Orientali India.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church