4996.
Inter dira quae patrabat, etiam erat, quod mitteret contumaces spiritus qui tenerent alterum in ulnis a tergo, per quos id patrabat, quod spiritus fieret illis quasi ligatus, non posset loqui amplius a se, sed ab illis, ingerendo etiam iram, ut non posset quin quasi in furore esset, contra illos, sed illi non relinquebant nisi ex ejus jussu: tales etiam ad me misit, a tergo, et tunc non potui loqui a me quicquam, sed illorum loquela erat in omnibus meae loquelae, sic ut ii loquerentur, et incutiebat indignationem usque ad furorem indignationis contra illos; ita fecerat cum illis quibus imperabat, ut lucrum ab illis exigeret, qui etiam postea dabant dimidium ab illis quae possidebant.