De amore imperandi, et de imperio amoris
Loquutus cum spiritibus de amore imperandi, putabant quod nulli liceret imperare, sed dictum quod liceat imperare, sed amor imperandi ex duabus originibus est, ex amore sui et amore erga proximum, qui ex amore sui et non ex amore proximi imperant, illi sunt diaboli, quia ex se omnia faciunt, et non ex Domino, tales in omnia mala nefanda ruunt, sicut in odia, vindictas et saevitias; illi non alium usum spectant, quam propter se, ita propter lucra; at qui ex amore erga proximum imperant, illi possunt evehi ad dignitates magnas, nam spectant usus pro fine, usum concivis, usum urbis, usum regni Domini, ita spectant proximum, proximus est bonum quod est usus; per illos Dominus imperat, nam timent Dominum, et amant verum, bonum, et usum, ita Deum, hoc est, Dominum, talium imperia sunt bona, et illorum imperium est imperium amoris: nam cum amor spiritualis et coelestis imperat, tunc Dominus imperat.