5003.
Quod moriantur pueri, juvenes, adulti, senes, habet 4 causas, 1) ob usum in mundo cum hominibus; 2) ob usum cum in mundo est cum spiritibus et angelis, nam homo quoad interiora sua est cum spiritibus, et ibi est quamdiu in mundo, in quem desinunt omnia ibi; 3) ob usum sui in mundo, vel ut regeneretur, vel ut in mala sua immittatur, ne sopita jaceant, et postea erumpant, quod fit in perniciem ejus aeternam; 4) ita quoque ob usum in altera vita dein post mortem in aeternum, nam unicuique sua loca sunt in Maximo homine, qui erunt in coelo, vel loca sua in inferno ex opposito - ubi desunt vires aequilibrantur - illuc deducuntur ex Providentia Domini, sic consulitur etiam Regno Domini, cujus salus est Providentia universalis.