5009.
Sed erat alius magus omnium solertissimus, qui magicis incubuerat diu, sed speciei magiae non simili magiis illorum qui in inferno magico, ille alterius affectiones et cogitationes colligebat, quae quia in altera vita sunt apparentiae realis, illas circum se alligavit variis in locis, usque dum prorsus illis indutus esset a capite ad calcem, et tunc exuit illas et reposuit sicut tale quod iterum indui posset, ita fecit per totum vitae suae cursum; cogitationes formabat in fascias, sicut sirenes cum suas pupas faciunt, etiam indebat colores secundum affectiones: ille credebat, quod cum collegerit omnia alicujus vitae, tunc teneret illum vinctum, et posset ducere illum quocunque vellet; sed tandem detectus, et tunc ad eum missus est quidam qui exueret eum omnibus illis, quod factum est fere per integram horam continue, et tunc sensim apparuit minor et minor; sic spoliatus est omnibus illis per retectionem eorum, et postea relictus, sed tunc quia exorsus similia, conjectus est in infernum.