5014.
Observatum etiam, quod qui in urbibus in altera vita, possint pervagari urbem suam, etiam amplam, per aliquot minuta, cum enim cogitant de dissitis in urbe, sistuntur ibi quasi praesentes per cogitationes, tametsi in certo alio loco sunt, cogitatio ibi facit talem praesentiam; ita quoque mecum factum est; haec differentia est praesentiae apud spiritus et apud homines.