Spiritual Experiences (Buss) n. 5506

Previous Number Next Number See English 

5506. De devastationibus in genere Devastationes fiunt tribus vel 4 vel 5 modis, 1) per id quod mittatur in vitam suam, et tunc deteguntur qui unum faciunt cum illo, ita quoque qui unum in mundo, illi enim auferuntur ei, et conjiciuntur in inferna vel in alia loca, modo auferantur, inde diminuitur per gradus vita ejus, sicut immittitur in suos amores aut in sua principia. 2) Circumferuntur quod fit in circulum, a dextro ad sinistrum, ut si in occidente in meridiem, dein orientem, tum septentrionem ad priorem locum suum, et tunc deteguntur qui tales, et auferuntur, et quantum auferuntur tantum devastatio. 3) Circumferuntur etiam, et illi qui conjunxerunt se cum illo, retro vertuntur, et sic abalienantur quoad animum, et separant se, ita quoque diminuitur vita ejus. 4) Et quoque circumferuntur, et omnes qui una agunt cum ejus malis conjiciuntur in alium, et cum ibi sunt simul, auferuntur ab illo, sicut indusium a corpore, et sic perit communicatio, excitatio, et ejus vita in eo. 5) Communis vastatio fit per punitiones, quae fiunt quoties malum alteri facere tentat, punitiones sunt graves secundum mala, et frequentes secundum contumaciam. 6) Qui non ita vastari potest, conjicitur in inferna fatua, muta, hebetia, vel in inferna quae externam vitam suffocant, manente interna.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church