Spiritual Experiences (Buss) n. 5533
5533.
Erant qui cum sacerdotes fiunt, quidem legunt Verbum, ac sciunt id, at usque non plus curant id quam ut praedicent ex illo, quoniam receptum ut inde praedicationes, praeterea nihil curant id, nec
sanctum id habent, et nihil ex illo applicant vitae suae, student modo in illo, ut evehantur ad altiora, aut ob lucrum, quae illis amores sunt; sic internum eorum prorsus occlusum est versus coelum,
et externum patet ad mundum: quidam possunt simulare, et per assentationes se inferre in societates simplicium bonorum, qui tamen modo credunt esse bonos et meliores illis quia possunt praedicare, alii aliter.
This page is part of 
© 2000-2001 The Academy of the New Church