Athanasian Creed (Worcester) n. 26

Previous Number Next Number See English 

26. Arcanum in caelo et in mundo, --nempe, quod creatum sit ut omne bonum conjunctum vero induat se formis; principaliter forma humana, quoniam Divinum Bonum et Divinum Verum procedit ex Divino Humano Domini, et ex omni parte Corporis. Induitio formae, quae est ubivis in atmosphaeris, est arcanum quod adhuc nemo scit, et est essentiale atmosphaerae, tam spiritualis quam naturalis. Inde est quod insecta nascantur, quodlibet secundum eorum genium spiritualem, et quod affectio ubivis induat se corpore; inde tot insecta majora et minora: quod (5) etiam vegetabilia, est quia illorum substantiae primae sunt in Natura, et sic destituantur vita, etc., etc.; et quod se referant ad humanum, etc., etc.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church