Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 1

Next Number See English 

1. DE NOVA HIEROSOLYMA ET EJUS DOCTRINA CAELESTI. DE NOVO CAELO ET NOVA TERRA; ET QUID PER "NOVAM HIEROSOLYMAM" INTELLIGITUR. DICITUR in Apocalypsi, "Vidi caelum novum et terram novam, primum enim caelum et prima terra transierant.... Et...vidi sanctam illam civitatem Hierosolymam Novam, descendentem a Deo e caelo, paratam ut sponsam..coram viro suo." ....Civitas "habebat murum magnum et altum, qui habebat portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum..Israelis. ....Et murus civitatis habebat fundamenta duodecim, in quibus duodecim nomina apostolorum Agni. ....Ipsa civitas quadrangularis sita est, cujus longitudo tanta erat quanta latitudo. Et mensus est civitatem calamo ad stadiorum duodecim millia; et erant longitudo et latitudo et altitudo ejus aequales. Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. ..Erat murus ejus ex jaspide, ipsa vero civitas aurum purum, simile vitro puro: et fundamenta muri civitatis ex omni lapide pretioso..... Duodecim portae duodecim margaritae erant; ...et platea civitatis aurum purum tanquam vitrum pellucidum. ....Gloria Dei illustrabat illam, et lucerna ejus erat Agnus. ....Gentes quae servatae fuerunt, ambulabunt ad lucem ejus, et reges terrae gloriam suam et honorem suum ad illam afferent" (cap. xxi. 1, 2, 12-24). Homo qui haec legit, non aliter illa intelligit quam secundum sensum litterae; nempe, quod periturum sit caelum aspectabile cum terra, et novum caelum exstiturum, et quod super novam terram descensura sit sancta civitas Hierosolyma, et quod illa futura sit quoad suas mensuras secundum descriptionem. Sed angeli prorsus aliter illa intelligunt, nempe, singula spiritualiter quae homo naturaliter; et sicut angeli intelligunt, ita significant illa; et is est sensus internus seu spiritualis Verbi. Per "novum caelum et novam terram," in sensu interno seu spirituali, in quo sunt angeli, intelligitur nova ecclesia tam in caelis quam in terris; (de ecclesia utrobivis dicetur infra;) per "civitatem Hierosolymam descendentem a Deo e caelo" intelligitur caelestis ejus doctrina; per "longitudinem," "latitudinem" et "altitudinem," quae aequales, intelliguntur omnia bona et vera illius doctrinae in complexu; per "murum" ejus intelliguntur vera tutantia illam; per "mensuram muri," quae "centum quadraginta quatuor cubitorum," quae "mensura hominis quae est angeli," intelliguntur omnia illa vera tutantia in complexu, et quale eorum; per "duodecim portas," quae ex margaritis, intelliguntur vera introducentia; similiter per "duodecim angelos in portis;" per "fundamenta muri," quae "ex omni lapide pretioso," intelliguntur cognitiones super quibus doctrina illa fundatur; per "duodecim tribus Israelis" intelliguntur omnia ecclesiae in genere et in specie; similia per "duodecim apostolos;" per "aurum simile vitro puro," ex quo civitas et platea, intelligitur bonum amoris ex quo pellucet doctrina cum suis veris; per "gentes" quae servatae, et per "reges terrae" qui gloriam et honorem in illam afferent, intelliguntur omnes ab ecclesia qui in bonis et veris sunt; per "Deum" et "Agnum" intelligitur Dominus quoad ipsum Divinum et Divinum Humanum. Talis est sensus spiritualis Verbi, cui sensus naturalis, qui est sensus litterae, inservit pro basi; sed usque bini illi sensus, spiritualis et naturalis, unum faciunt per correspondentias. Quod talis intellectus spiritualis insit omnibus illis, non vacat hic ostendere, quia non hujus operis est; sed ostensa videantur in Arcanis Caelestibus, in sequentibus his locis:-

Quod in Verbo per "terram" significetur ecclesia, imprimis ubi per "terram" intelligitur Terra Canaan (n. 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643): quia in spirituali sensu per "terram" intelligitur gens quae ibi, et ejus cultus (n. 1262). "Populus terrae," quod sint qui ab ecclesia spirituali (n. 2928). Quod "novum caelum et nova terra" significent novum in caelis et in terris quoad bona et vera, ita quoad illa quae sunt ecclesiae utrobivis (n. 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535, 10373). (Quid intelligitur per "primum caelum et primam terram" quae transiverant, videatur in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa, a principio ad finem; et in specie ibi, n. 65-72.) Quod per "Hierosolymam" significetur ecclesia quoad doctrinam (n. 402, 3654, 9166). Quod per "urbes" et "civitates" significentur doctrinae, quae ecclesiae et religionis (n. 402, 2450(? 2449), 2712, 2943, 3216, 4492, 4493). Quod per "murum civitatis" significetur verum doctrinae tutans (n. 6419). Quod per "portas urbis" significentur vera introducentia ad doctrinam, et per doctrinam in ecclesiam (n. 2943, 4478(? 4477), 4492, 4493). Quod per "duodecim tribus Israelis" repraesentata fuerint, et inde significata, omnia vera et bona ecclesiae in genere et in specie, ita omnia fidei et amoris (n. 3858, 3926, 4060, 6335). Quod per "duodecim apostolos Domini" similia (n. 2129, 2329(? 3272), 3354, 3488, 3858, 6397). Quod de apostolis dicatur quod "sessuri super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis," significetur quod omnes secundum vera et bona ecclesiae judicandi sint, ita a Domino a quo illa n. 2129, 6397). Quod per "duodecim" significentur omnia in complexu (n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913). Quod simile per numerum "centum quadraginta quatuor," quia est numerus multiplicatus per duodecim in duodecim (n. 7973): quod etiam simile per "duodecim millia" (n. 7973). Quod omnes numeri in Verbo significent res (n. 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253). Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus a quibus per multiplicationem exsurgunt (n. 5291, 5335, 5708, 7973). Quod per "mensuram" significetur quale rei quoad verum et bonum (n. 3104, 9603, 10262). Quod per "fundamenta muri" significentur cognitiones veri super quibus doctrinalia fundantur (n. 9642(? 9643)). Quod per "quadrangulare" seu "quadratum" significetur perfectum (n. 9717, 9861). Quod per "longitudinem" significetur bonum et ejus extensio, et per "latitudinem" verum et ejus extensio (n. 1613, 9487). Quod per "lapides pretiosos" significentur vera ex bono (n. 114, 9863, 9865). Quid per "lapides pretiosos" in Urim et Thummim in genere et in specie (n. 3862, 9864, 9866, 9905, 9891, 9895). Quid per "jaspidem," ex quo murus (n. 9872). Quod per "plateam civitatis" significetur verum doctrinae ex bono (n. 2336). Quod per "aurum" significetur bonum amoris (n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881). Quod per "gloriam" significetur Divinum Verum quale est in caelo, et inde intelligentia et sapientia (n. 4809, 5292(? 5068), 5922, 8267, 8427, 9429, 10574). Quod per "gentes" significentur illi in ecclesia qui in bono sunt, et inde abstracte bona ecclesiae (n. 1059, 1159, 1258, 1260, (1261,) 1288(? 1285), 1416, 1849, 4574, 7830, 9255, 9256). Quod per "reges" significentur illi in ecclesia qui in veris sunt, et inde abstracte vera ecclesiae (n. 1672, 2015, 2069, 4575, 5044). Quod ritualia circa coronationes regum involvant talia quae sunt Divini Veri (de quibus); sed quod cognitio de illis hodie perierit (n. 4581, 4966).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church