Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 124

Previous Number Next Number See English 

124. Pietas est pie cogitare et loqui, multum vacare precibus, humiliter se tunc gerere, frequentare templa, et ibi praedicationes devote auscultare, et saepe quotannis obire Sacramentum Cenae, et similiter reliqua cultus secundum ecclesiae statuta. Vita autem charitatis est bene velle et bene facere proximo, in omni opere agere ex justo et aequo, ex bono et vero, similiter in omni functione; verbo, vita charitatis consistit in usibus praestandis. In hac vita primario consistit cultus Divinus, in illa autem secundario. Quapropter qui separat unam ab altera, nempe, qui vitam pietatis agit, et non simul vitam charitatis, non colit Deum. Cogitat quidem de Deo, verum non ex Deo sed ex se, nam de se cogitat jugiter, et nihil de proximo; et si de proximo, eum vilipendit si non etiam talis sit: et quoque cogitat de caelo ut mercede; inde in animo ejus est meritum, et quoque amor sui, ut et contemptus aut neglectus usuum, et sic proximi, et simul est fides inculpati. Inde constare potest, quod pietatis vita separata a charitatis vita non sit vita spiritualis, quae erit in cultu Divino. (Confer Matth. vi. 7, 8.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church