Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 198

Previous Number Next Number See English 

198. Tentationes quomodo et quando. Quod pugnae spirituales imprimis fiant per vera fidei (n. 8962). Quod verum sit primum pugnae (n. 1685). Quod homines ecclesiae spiritualis tententur quoad vera fidei, quare illis est pugna per vera; at quod homines ecclesiae caelestis tententur quoad bona amoris, quare illis est pugna per bona (n. 1668, 8963). Quod illi qui ab ecclesia spirituali sunt, utplurimum non pugnent ex veris genuinis, se ex illis quae {1}credunt vera esse ex doctrinali suae ecclesiae; quod doctrinale usque tale esse debet ut conjungi queat bono (n. 6765). Quod qui regeneratur tentationes subiturus sit, et quod absque illis regenerari nequeat (n. 5036, 5403[? 8403]). Et quod tentationes ideo necessariae sint (n. 7090). Quod homo qui regeneratur, tunc in tentationes veniat cum malum conatur dominari super bonum, ac naturalis homo super spiritualem (n. 6857[? 6657], 8961). Et quod in illas veniat cum bonum debet agere primas (n. 4248, 4249, 4256, 8962, 8963). Quod illi qui regenerantur, primum in statum tranquillitatis mittantur, dein in tentationes quod postea in statum tranquillitatis pacis redeant, qui est finis (n. 3696). -1 credunt pro "credit"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church