True Christian Religion (Ager) n. 243

Previous Number Next Number See English 

243. VIII. Quod Ecclesia sit ex Verbo, et quod talis sit apud Hominem, qualis ei est intellectus Verbi. Quod ecclesia sit ex Verbo, hoc non cadit in dubium, nam supra ostensum est quod Verbum sit Divinum Verum (n. 189-192): quod ex Verbo sit doctrina ecclesiae (n. 225-233); et quod per Verbum sit conjunctio cum Domino (n. 234-239). Sed quod intellectus Verbi faciat ecclesiam, hoc in dubium vocari potest, quoniam sunt qui credunt, quod ab ecclesia sint quia Verbum habent, id legunt, vel a praedicatore audiunt, et aliquid ex sensu litterae ejus sciunt: sed quomodo hoc et illud in Verbo intelligendum est, non sciunt, et quidam non tanti aestimant. Quare hic confirmabitur quod non Verbum faciat ecclesiam, sed intellectus ejus, et quod ecclesia talis sit, qualis est intellectus Verbi apud illos qui in ecclesia sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church