True Christian Religion (Ager) n. 267

Previous Number Next Number See English 

267. XIII. Quod per Verbum etiam sit Lux illis qui extra Ecclesiam sunt, et non habent Verbum. Non potest dari conjunctio cum caelo, nisi alicubi in tellure sit ecclesia, ubi est Verbum, et per id Dominus notus; quia Dominus est Deus caeli et terrae, et absque Domino nulla salus. Quod per Verbum sit conjunctio cum Domino, et consociatio cum angelis, videatur supra (n. 234-[1]239). Satis est, ut ecclesia sit ubi Verbum, tametsi illa sit ex paucis respective; per id usque Dominus praesens est in universo terrarum orbe, nam per id caelum conjunctum est humano generi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church