True Christian Religion (Ager) n. 350

Previous Number Next Number See English 

350. [(i.)] Quod veritates fidei sint multiplicabiles in infinitum, constare potest ex sapientia angelorum caeli, quod crescat in aeternum. Dicunt etiam angeli, quod nusquam aliquis finis sapientiae sit; ac sapientia non aliunde est, quam ex Divinis veris analytice in formas dispestis media luce influente a Domino: intelligentia humana, quae vere intelligentia est, nec aliunde est. Multiplicabilitas Divini veri in infinitum est ex causa, quia Dominus est ipsum Divinum Verum, seu Verum in sua infinitate, et attrahit omnes ad Se; sed venam attractionis non sequi possunt angeli et homines, quia finiti sunt, quam per sua demensa, perstante jugiter attractionis nisu in infinitum. Verbum Domini est abyssus veritatum, ex qua est omnis sapientia angelica; tametsi illud coram homine, qui non scit aliquid de sensu spirituali et caelesti ejus, non plus apparet quam sicut aqua in hydria. Multiplicatio veritatum fidei in infinitum, comparari potest cum seminibus hominum, ex quorum uno propagari possunt familiae in saecula saeculorum. Prolificatio veritatum fidei etiam comparari potest cum prolificatione seminum agri et horti, quae propagari possunt in myriades myriadum, et in perpetuum. Per "semen" in Verbo nec aliud intelligitur quam verum, per "agrum" doctrina, et per "hortum" sapientia. Mens humana est sicut humus, cui vera spiritualia, et naturalia, sicut semina, implantantur, et multiplicari possunt absque fine. Hoc trahit homo ex infinitate Dei, qui cum sua luce et suo calore, et cum facultate generandi, perpetuo inest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church