True Christian Religion (Ager) n. 352

Previous Number Next Number See English 

352. [(iii)] Quod secundum copiam et cohaerentiam veritatum perficiatur fides sequitur ex supradictis, et manifestat se coram omni qui colligit rationes, et perspicit quid series multiplicatae, dum cohaerent ut unum, efficiunt; nam tunc unum firmat et confirmat alterum, et faciunt simul formam, quae dum agitur, unum actum sistunt. Nunc quia fides in sua essentia est veritas, sequitur quod illa secundum veritatum copiam et cohaerentiam, fiat plus et perfectius spiritualis, ita minus et minus naturalis sensualis; exaltatur enim in superiorem mentis regionem, unde sub se videt cohortes confirmationum sui in natura mundi. Fides vera per copiam veritatum sicut in fasce cohaerentium fit etiam illustrior, perceptibilior, evidentior et clarior: fit quoque conjungibilior cum bonis charitatis, et inde abalienabilior a malis, et successive remotior ab illecebris oculi et a concupiscentiis carnis, proinde in se felicior: fit imprimis potentior contra mala et falsa, et inde plus et plus viva et salvifica.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church