True Christian Religion (Ager) n. 373

Previous Number Next Number See English 

373. VIII. Quod Charitas et Fides simul sint in Operibus bonis. In omni opere quod procedit ab homine, est homo totus quantus qualis est quoad animum seu qualis essentialiter est. Per animum intelligitur ejus amoris affectio et inde cogitatio; hae formant ejus naturam, in genere ejus vitam. Si opera ita intuemur, sunt illa sicut specula hominis. Hoc illustrari potest per simile apud bestias et feras: bestia est bestia, ac fera est fera, in omni suo actu; lupus est lupus in omni suo, tigris est tigris in omni suo, vulpis est vulpis in omni suo, et leo est leo in omni suo; pariter ovis et haedus in omnibus suis: similiter homo, sed hic talis est, qualis est in interno suo homine; si in hoc est sicut lupus aut sicut vulpis, est omne ejus opus interius lupinum et vulpinum; vicissim si est sicut ovis aut agnus; sed quod talis sit in omni suo opere, non patet in externo ejus homine, quia hic versatilis est circum internum, sed usque intus in hoc latet. Dicit Dominus, "Bonus homo ex bono thesauro cordis sui profert bonum, et pravus homo ex pravo thesauro cordis sui profert pravum" (Luc. vi. 45). tum etiam, "Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur; non ex spinis colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam" (Luc. vi. 44). Quod homo talis sit in omnibus et singulis quae procedunt ab ipso, qualis est in interno suo homine, hoc ad vivum se apud illum manifestat post mortem, quoniam ille tunc vivit internus homo; et non amplius Externus. Quod bonum sit in homine, et quod omne opus quod procedit ex illo, sit bonum, quando Dominus, Charitas et Fides in Interno ejus homine resident, in hac serie demonstrabitur. (i.) Quod Charitas sit bene velle, et quod bona Opera sint ex bene velle benefacere. (ii.) Quod Charitas et Fides sint modo res mentales et caducae, nisi dum fieri potest, determinentur in Opera, et in illis coexistant. (iii.) Quod sola Charitas non producat bona Opera, et minus adhuc sola fides, sed quod Charitas et Fides simul. Sed de his singulatim.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church