True Christian Religion (Ager) n. 38

Previous Number Next Number See English 

38. (ii.) Quod Deus sit ipsum Bonum et ipsum Verum, quia Bonum est Amoris, et Verum est Sapientiae. - Universaliter notum est, quod omnia se referant ad bonum et verum; indicium quod omnia ex amore et sapientia exstiterint; omne enim quod procedit ex amore, vocatur bonum, hoc enim sentitur, et jucundum, per quod amor se manifestat, est cuivis bonum; omne autem id quod procedit ex sapientia, vocatur verum, sapientia enim non nili quam ex veris consistit, et afficit sua objecta amoeno lucis, et hoc amoenum, dum percipitur, est verum ex bono. Quare amor est complexus omnium bonitatum, et sapientia est complexus omnium veritatum; sed hae et illae sunt a Deo, qui est ipse Amor et inde ipsum Bonum, ac ipsa Sapientia et inde ipsum Verum. Inde est, quod in ecclesia sint duo essentialia, quae vocantur charitas et fides, ex quibus omnia et singula ejus consistunt, et quae in ejus omnibus et singulis erunt: causa est, quia omnia bona ecclesiae sunt charitatis, et vocantur charitas, et omnia vera ejus sunt fidei, et vocantur fides. Jucunda amoris, quae etiam sunt jucunda charitatis, faciunt ut jucunda dicantur bona; et amoena sapientiae, quae etiam sunt amoena fidei, faciunt ut vera dicantur vera; nam jucunda et amoena faciunt vitam illorum: absque vita ex illis, bona et vera sunt sicut inanimata, et quoque sunt sterilia. [2.] Sed jucunda amoris sunt duplicis generis, similiter amoena quae apparent sicut sapientiae; nempe jucunda amoris boni et jucunda amoris mali, et inde amoena fidei veri et amoena fidei falsi; duo illa jucunda amoris in subjectis, in quibus sunt, ex sensatione illorum, vocantur bona; et duo illa amoena fidei, ex perceptione illorum, etiam vocantur bona; sed quia in intellectu sunt, non aliud sunt quam vera; tametsi sibi opposita sunt, ac unius amoris bonum est bonum, et alterius amoris bonum est malum, tum unius fidei verum est verum, et alterius fidei verum est falsum. Sed amor, cujus jucundum est essentialiter bonum, est sicut calor solis fructificans, vivificans, et operans in humum fertilem, inque arbores Usus, et in segetes; et ubi operatur, fit sicut paradisus, hortus Jehovae, et sicut terra Canaan; et amoenum veri ejus, est sicut lux e sole tempore veris, et sicut lux influens in vas crystallinum, in quo sunt flores pulchri, et ex quo aperto exspiratur suaveolentum; at jucundum amoris mali est sicut calor solis exsiccans, enecans, et operans in humum sterilem, et in arbores noxae, ut in spinas et sentes; et ubi operatur, fit desertum Arabiae, ubi serpentes hydrae et presteres; et amoenum falsi ejus est sicut lux e sole tempore hiemis, et sicut lux influens in utrem, in quo sunt vermes natantes in aceto, et reptilia nidoris tetri. [3] Sciendum est, quod omne bonum se formet per vera, et quoque se amiciat per illa, et sic se at alio bono distinguat; et quoque quod bona unius prosapiae se in fasciculos ligent, et simul hos amiciant, et sic se ab aliis distinguant; quod ita fiant formationes, patet ex omnibus et singulis in corpore humano; quod simile fiat in mente humana, constat ex causa, quod perpetua correspondentia omnium mentis sit cum omnibus corporis. Inde sequitur quod mens humana organizata sit, interius ex substantiis spiritualibus, et exterius ex substantiis naturalibus, et demum ex materialibus. Mens, cujus amoris jucunda sunt bona, interius ex substantiis spiritualibus, quales sunt in caelo; at mens, cujus jucunda sunt mala, interius ex substantiis spiritualibus, quales sunt in inferno; et hujus mala ligantur in fasciculos per falsa, et illius bona in fasciculos per vera. Quoniam tales colligationes bonorum et malorum sunt, ideo Dominus dicit, Quod zizania in fasciculos colligenda sint ad comburendum, et similiter offendicula (Matth. xiii. 30, 40, 41; Joh. xv. 6).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church