True Christian Religion (Ager) n. 484

Previous Number Next Number See English 

484. Quis non videt inanitatem (non volo dicere fatuitatem), in illis, quae supra (1)n. 464, ex libro ecclesiastico Formula Concordiae vocato, adducta sunt, postquam legit illa, et insuper aliqua hinc et illinc in Verbo? Numne cogitaret secum, "Si foret sicut ibi docetur, quod homini nullum liberum arbitrium in spiritualibus sit, quid foret religio, quae est facere bonum, nisi vana vox? et quid ecclesia absque religione, nisi sicut cortex circum lignum, qui non inservit alii usui, quam ut comburatur?" Et insuper cogitaret, "Si non ecclesia, quia non religio, quid tunc caelum et infernum, nisi fabulae ministrorum et praesulum ecclesiae ad captandum plebem, et ad se elevandum ad honores superiores?" Inde est detestabile illud enuntiatum oris apud plures, Quis potest bonum facere a se, et quis potest fidem captare a se, et inde omittunt illa, et paganice vivunt. At mi amice, fuge malum, et fac bonum, et crede in Dominum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et Dominus amabit te, et dabit amorem ad faciendum, et fidem ad credendum; et tunc ex amore facies bonum, et ex fide, quae est fiducia, credes; et si perseveras ita, fiet conjunctio reciproca, et haec perpetua, quae est ipsa salus et vita aeterna. Si homo ex datis viribus non faceret bonum et ex sua mente crederet in Dominum, quid foret homo nisi solitudo et desertum, et prorsus sicut terra sicca, quae pluviam non recipit, sed repercutit? aut sicut arenarius campus, ubi oves, quibus non pascuum. Ac foret sicut fons exsiccatus; aut ibi sicut aqua stagnata, obstructa vena: aut sicut habitatio, ubi nulla messis, nec ullus lacus; a quo loco nisi actutum fugeret, et quaereret sedem habitabilem alibi, fame et siti moreretur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church