True Christian Religion (Ager) n. 529

Previous Number Next Number See English 

529. Quis non potest ex ratione sibi data intelligere, quod non sit paenitentia solum ore confiteri quod peccator sit, ac [1]enuntiare plura de eo, sicut hypocrita, de quo supra (n. 518) memoratum est? Nam quid facilius homini cum in angore et agone est, quam ex pulmone exspirare, et inde per labra effundere suspiria et gemitus, et quoque pulsare pectus, et facere se reum omnium peccatorum, cum tamen nullius apud se conscius est? Num simul tunc cum suspirio diabolica turba, quae amoribus ejus inest, exit? Numne haec potius sibilat ad illa, et remanet in illo ut prius sicut in sua domo? Ex his patet, quod talis paenitentia non intellecta sit in Verbo, sed quod ab operibus malis, ut dicitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church