True Christian Religion (Ager) n. 651

Previous Number Next Number See English 

651. Ipsa ratio adstipulatur, quod Dominus non possit alicui homini malum facere, proinde nec ei imputare, est enim ipse Amor, ipsa Misericordia, ita ipsum Bonum, et haec sunt Divinae Essentiae Ipsius; quare malum, aut aliquid mali tribuere Domino, forent contraria Divinae Ipsius Essentiae, et sic contradictoria, et hoc foret ita nefandum, sicut est conjungere Dominum et diabolum, ac caelum et infernum, cum tamen Inter haec "hiatus ingens firmatus est, ut qui volunt transcendere abhinc ad illud, non possint, neque abinde huc transire" (Luc. xvi. 26). Ne quidem angelus Caeli potest alicui malum facere, quia essentia boni a Domino illi inest; et vice versa, spiritus inferni non potest nisi quam malum alteri facere, quia natura mali a diabolo illi inest, essentia seu natura, quam aliquis in mundo sibi appropriavit, post mortem non potest mutari. Cogita quaeso, qualis Dominus foret, si malos ex ira, et bonos ex clementia aspiceret, (sunt mali myriades myriadum, ac boni myriades myriadum numero,) et hos ex gratia salvaret, et illos ex vindicta damnaret, ac hos et illos tam dissimili oculo, leni et duro, ac miti et immiti, intueretur. Quid tunc Dominus Deus? Quis non a praedicationibus in templis instructus scit, quod omne bonum quod in se bonum est, sit a Deo, et vicissim quod omne malum quod in se malum est, sit a diabolo? Si itaque aliquis homo reciperet et bonum et malum, bonum a Domino, et malum a diabolo, utrumque voluntate, nonne ille fieret nec frigidus nec calidus, sed tepidus qui exspueretur, secundum Domini verba in Apocalypsi (iii. 15, 16)?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church