683. Quid nomen absque re, nisi vanum quid, et nisi sonus, qualis resilit ex arboribus silvae seu laquearibus, et vocatur echo? aut sicut sonus fere inanimis ex somniantibus, aut sicut sonus venti, maris aut machinae, cui nihil usus inest? Immo quid nomen quod rex, quod dux, quod consul, quod episcopus, quod abbas, quod monachus, absque functione quae nomini adhaeret, nisi vanitas? Ita quid nomen quod Christianus sit, et tamen barbare vivit, et contra praecepta Christi, nisi sicut intuitio signi Satanae loco signi Christi, cujus nomen tamen aureis staminibus in Baptismo intextum est? Quid illi qui postquam receperunt signaturam Christi, postea rident ad cultum Ipsius, ogganniunt ad nomen Ipsius, et profitentur Illum non ut Filium Dei, sed ut Filium Josephi, nisi rebelles et regicidae? Et voces illorum nisi blasphemiae contra Spiritum Sanctum, quae non remitti possunt in hoc saeculo, nec in futuro? Hi quasi canes rictibus mordent Verbum, ac dentibus dilaniant illud; apud hos, contra Christum et Ipsius cultum, "Sunt omnes mensae plenae vomitu egestionis" (Esai. xxviii. 8; Jerem. xlviii. 26). Cum tamen Dominus Jesus Christus est Filius Dei Altissimi (Luc. i. 32, 35); "Unigenitus" (Joh. i. 18; iii. 16); "Verus Deus, et Vita aeterna" (1 Joh. v. [1]21 [B.A. 20]);
"In quo omnis plenitudo Divinitatis habitat corporaliter" (Coloss. ii. 9); Et quod non sit filius Josephi (Matth. i. 25). (Praeter millia alibi.)