True Christian Religion (Ager) n. 705

Previous Number Next Number See English 

705. Quod per quatuor illa, carnem, sanguinem, panem et vinum, intelligantur spiritualia et caelestia, quae illis correspondent, constare potest ex locis in Verbo, ubi nominantur. Quod per "carnem" in Verbo intelligatur spirituale et caeleste, constare potest ex his locis ibi, "venite et congregamini ad Cenam magni Dei, ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum" (Apoc. xix. 17, 18). Et apud Ezechielem: "Congregate vos a circuitu super Sacrificium meum, quod sacrifico vobis, Sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem: carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis; .... et comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem de Sacrificio meo; .... et satiabimini super mensa mea, equo et curru, forti et omni viro belli. .... Sic dabo gloriam meam inter gentes" (xxxix. 17-21). Quis non videt, quod in illis locis per "carnem" non intelligatur caro, nec per "sanguinem" sanguis, sed spiritualia et caelestia, quae correspondent? Quid alioqui, nisi vanae et mirabiles expressiones forent, quod comederent carnes regum, chiliarchorum, fortium, equorum, et sedentium super illis, et quod satiarentur super mensa, equo, curru, forti et omni viro belli? et quod biberent sanguinem principum terrae, et sanguinem usque ad ebrietatem? Quod haec dicta sint de Sancta Cena Domini, clare patet, nam nominatur Cena magni Dei, et quoque Sacrificium magnum. Quoniam omnia spiritualia et caelestia unice se referunt ad bonum et verum, sequitur quod per "carnem" intelligatur bonum charitatis, et per "sanguinem" verum fidei, et in supremo sensu Dominus quoad Divinum Bonum amoris et quoad Divinum Verum sapientiae. Bonum spirituale per "carnem" etiam intelligitur per haec apud Ezechielem:

"Dabo illis cor unum, et spiritum novum dabo in medio vestri, et removebo cor lapidis, ...et dabo illis cor carnis" (Ezech. xi. 19; xxxvi. 26). Per "cor" in Verbo significatur amor, inde per "cor carnis," amor boni. Praeterea, quod per "carnem et sanguinem," intelligatur bonum et verum, utrumque spirituale, amplius constat ex significatione "panis et vini" in nunc sequentibus, quoniam Dominus dicit, quod Caro Ipsius sit panis, et quod Sanguis Ipsius sit vinum, quod e poculo bibebatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church